monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 350

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 350
Totum est, quod duabusve in se partibus positis non semper nomen, definitionem tamen numquam accommodat. et hoc non nisi in individuis invenitur, ut si hominem <certum> designemus et eius partes singula membra faciamus. intellegimus id ipsum totum esse, quia certum hominem constituimus, et definitionem et nomen ipsius totius non posse in partes cadere. non enim aut bracchium solum aut caput hominem dicere poterimus, aut ipsius definitionem singula membra recipiunt. sed animadvertendum est, quod aliquando omne pro toto dicere possumus, sed alio quodam intellectu. nam totum etiam in singulis, omne in multis agnoscitur. nam cum dicimus 'homo Cicero', quia unus est, ideo totus intellegitur; 'homo' autem, quia imperitus et artifex et vir et mulier esse potest, melius omne accipimus.